AONES populi AONIAE

AONES populi AONIAE
AONES, populi AONIAE
Pausan. l. 9. Fuit autem Aonia pars Boeotiae montana, unde totam Boeotiam prius Aoniam dictam legimus. Virg. Georg. l. 3. v. 10.
Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit,
Aonio rediens deducam vertice musas.
Iuvenalis, Sat. 7. v. 58.
------ Cupidus silvarum, aptusque bibendis
Fontibus Aonidum.
Claudian. l. 2. in Ruffin. v. 418.
Sic mons Aonius rubuit cum Penthea ferrent
Maenades. ------
Hinc Aonios specus posuit Catullus Epigr. 62. v. 28. pro antris Boeoticis. Servius, in illud Virgil. Eclog. 6. v. 64.
Tum canit errantem Permessi ad flumina Gallum
Aonas ad montes.
Aonia, inquit, que et Boeotia. Hinc Aonides Musae, quae apud
Ausonium Boeotia numina dicuntur. Hinc Aonium nemus, et Aonia lyra, apud Ovid. et Propert. l. 2. Eleg. 2. v. 36. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”